Author: Linck, Johann |
|
Hadmarus â Kufferrn devotus Deiparae et Virgini Mariae, fundat Monasterium Zwetl Anno 1138. Idemq; dotat fundo, quem ipse et Praesul primus Hartmannus, unius dici spatio circumequitando comprehendere potuerunt Monasterium Zweralense nomen suum accipit â vocabulo Bohemico Swietlo, quod lumen significat unde Clara vassis Austriae vocatue. Fundatum fuit Anno Dni: 1138 et locus per miraculum monstratus, apparuit enim primo Fundatori Hadmaro â Kuffern et Abbati primo Hartmanno Beatissima Virgo Maria in die S. Silvestri, et jussit adire silvas, in quibus ubi invenirent arborem virentem, ibi Monasterium construerent, quod et factum. Sequenti Anno 1137 Mense Januario praedictus Fundator cum Abbate exiens fundum, uti supra notatum Monasterio cotulit, quem sequentes de ejus familia Chynringu fundatores ampliarunt. In quarto Saeculo Monasterium multa damna in bonis suis accepit, ac etiam Anno 1427. ipsis Calendis Januarii ab Hussitis in cineres plane redactum fuit Praeterea Matthias Corvinus Rex Bohemiae et Vngariae illud occupavit, sub quo pistrinum cum horreis et Hospitale pauperum combustum est Anno 1486. Quomodo Bohemi rebelles Ao: 1645 Mnrio nocuerint, in ipso textu videre est |
Publishing Details: [S.l. : s.n., between 1651 and 1700]
Geographic Names: Zwettl (Rakousko), Dolní Rakousko (Rakousko).